# Epistulae 149.10

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.10

In sexagesimo autem et septimo psalmo quod quaeris quid sit: Verum tamen deus conquassabit capita inimicorum suorum, uerticem capilli perambulantium . in delictis suis, non mihi uidetur aliud dictum quam deus conquassabit capita inimicorum suorum nimium superbientium, nimium se extollentium in delictis suis'. per hyperbolen quippe significauit superbiam tantum se extollentem et tanta elatione incedentem, quasi capilli uerticem perambulando calcarent. item in eodem psalmo quod scriptum est: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, non semper in malo accipiendi sunt canes. alioquin non reprehenderentur apud prophetam canes nescientes latrare et amantes do.rmitare; profecto enim laudabiles canes essent, si et latrare scirent et uigilare amarent. et certe illi trecenti in numero per crucis litteram sacratissimo non eligerentur ad uictoriam faciendam, qui tamquam canes lamberent aquam, nisi aliquid magnum significarent. uigilant enim et latrant boni canes et pro domo et pro domino et pro grege et pro pastore. denique et hic in ecclesiae laudibus, cum prophetia exereretur, lingua canum est commemorata, non dentes. tuorum autem canum, dixit, ex inimicis, id est ut, qui erant inimici tui, fierent canes tui et latrarent pro te, qui saeuiebant in te. addidit autem (ab ipso', ut non a se ipsis hoc factum intellegerent sed ab ipso, id est misericordia eius et gratia.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
