# Epistulae 149.11

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.11

De prophetis quod ait apostolus: Quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego, quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos, qui uenturum in carne dominum prophetauerunt. euangelistas uero inuenimus, quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas. pastores autem et doctores, quos maxime ut discernerem uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores. alios doctores intellegamus; sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: Quosdam autem pastores, quosdam uero doctores, sed cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: Quosdam autem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hoc tamquam unum aliquid duobus nominibus amplexus est: Quosdam autem pastores et doctores.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
