# Epistulae 149.12

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.12

Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellatio nes, gratiarum actiones. secundum Graecum enim eloquium discernenda sunt; nam nostri interpretes uix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curauerint. ecce enim sicut ea ipse posuisti: Obsecro fieri obsecrationes, non eodem uerbo utrumque dixit apostolus, qui utique Graece illam scripsit epistulam; sed pro eo, quod in Latino est (obsecro), ille Graece dixit uapaxaXd); pro eo uero, quod Latinus uester habet (obsecrationes), ille posuit seTQoei?. proinde alii codices, in quibus et nostri sunt, non habent 'obsecrationes' sed 'deprecationes). tria POITO quae sequuntur: Orationes, interpellationes, gratiarum actiones plerique Latini codices sic habent

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
