Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.17
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breuiter perstrictis atque significatis non putaretur neglegendum esse, quod sequitur: Pro omnibus hominibus, pro reg i bus et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate, ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, existimaret non esse ista facienda pro his, a quibus persecutionem patiebatur ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. unde adiungit et dicit: Hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore deo nostro, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. et ne quisquam diceret posse esse salutis uiam in bona conuersatione et unius dei omnipotentis cultu sine participatione corporis et sanguinis Christi, unus enim deus, inquit, et unus mediator dei et hominum homo Christus Iesus, ut illud, quod dixerat (omnes homines uult saluos fieri', nullo alio modo intellegatur praestari nisi per mediatorem non deum, quod semper erat uerbum, sed hominem Christum Iesum, cum uerbum caro factum est et habitauit in nobis.