Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.19
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc igitur altitudinem sacramenti sic commendat apostolus: Nolo uos ignorare, fratres, sacra-mentum hoc, ut non sitis uobis sapientes, quia caecitas ex parte in Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret. (ex parte' dixit. quia non omnes excaecati sunt; erant enim ex illis, qui Christum cognouerunt. plenitudo autem gentium in his intrat, qui secundum propositum uocati sunt. et sic omnis Israhel saluus fiet, quia et ex Iudaeis et ex gentibus, qui secundum propositum uocati sunt, ipsi uerius sunt Israhel, de quo dicit idem apostolus: Et super Israhel dei; illos autem dicit Israhel secundum carnem: Videte, inquit, Israhel secundum carnem. deinde interponit testimonium prophetae: Veniet ex Sion, qui eripiat et auertat impietatem ab Iacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata illorum non utique omnium ludaeorum sed electorum.