# Epistulae 149.2

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.2

Litterae sane uenerationis tuae, ubi multa quaesisti et quaerenda admonuisti et quaerendo docuisti, ad me peruenerunt. sed quas ipse continuo rescripsi per homines eorundem sanctorum solaciorum nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non sunt redditae uenerationi tuae. in quibus quidem quatenus ad interrogata responderim, recolere non eualui nec earum exemplum cum requisissem, ubi hoc possem recognoscere, inueni. ad nonnulla me tamen respondisse certus omnino sum et ideo non ad omnia, quia, ut cito flnirem, festinatio perlatoris urgebat. simul etiam miseram, sicut iusseras, et illius epistulae exemplum, quae tuae caritati apud Carthaginem de corporum resurrectione rescripseram, ubi de usu membrorum exorta erat quaestio. nunc ergo et hoc misi et alterum alterius; quia nec ipsam in manus tuas peruenisse conieci eo, quod iterum interrogasti quaedam, quae iam me in . ea respondisse lego et agnosco. sed istam per quem direxerim, nescio. scripta quippe caritatis tuae, quibus eam reddidi, sicut etiam ipsa indicat, missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifatium, — nam eorum perlatorem non uidi — et continuo rescripta non distuli.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
