Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.21
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem dixisset: Secundum electionem propter patres, addidit: Sine paenitentia enim sunt dona et uocatio dei. uides certe illos siguificari, qui pertinent ad numerum praedestinatorum. de quibus alio loco dicit: Scimus, quia diligentibus deumnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt. multi enim sunt uocati, pauci uero electi; qui uero electi, ipsi sunt secundum propositum uocati, in quibus procul dubio dei praescientia falli non potest. hos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinauit, illos et uocauit. haec uocatio est secundum propositum; haec est sine paenitentia. quos autem uocauit, illos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. si deus pro nobis, quis contra nos?