Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.23
Unproofread scanNot analysed yet
In epistula porro ad Colossenses quod scriptum est: Nemo uos seducat uolens in humilitate et cetera, quae sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine caligine intellego. atque utinam praesens de me ista quaesisses! in eo quippe sensu, quem mihi in his uerbis habere uideor, adhibenda est quaedam pronuntiatio in uultu et modo uocis, qui exprimi litteris non potest, ut ex aliqua parte aperiatur, quod ideo fit obscurius, quia non recte, sicut existimo, pronuntiatur. quod enim scriptum est: Ne tetigeritis, ne gustaueritis, ne adtaminaueritis, tamquam praeceptum putatur apostoli nescio quid tangere, gustare, adtaminare prohibentis. contra est autem, si tamen in tanta ista obscuritate non fallor. per inrisionem quippe uerba posuit eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes cibos secundum culturam angelorum atque ita de hoc mundo decernentes dicunt: Ne tetigeris, ne gustaueris, ne adtaminaueris, cum sint omnia munda mundis et omnis creatura dei bona sit, quod alio loco euidenter ipse commendat.