# Epistulae 149.24

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.24

Totam ergo ipsius sententiae circumstantiam uideamus; ita enim apostoli intentione perspecta sensum eius, quantum ualemus, fortasse tenebimus. quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci umbris rerum, dulci nomine scientiae, et auerti a luce ueritatis, quae est in Christo Iesu domino nostro. hanc autem sub nomine sapientiae uel scientiae curam uanarum superfluarumue obseruationum et de superstitione gentilitatis maximeque ab eis, qui philosophi nuncupati sunt, et a Iudaismo cauendam esse cernebat, ubi erant umbrae futurorum remouendae, quoniam lumen earum iam Christus aduenerat. cum ergo commemorasset et commendasset, quantum certamen pro eis haberet et pro his, qui Laodiciae fuerant et quicumque non uiderant faciem eius in carne, ut cordibus consolarentur copulati in caritate et in omnibus diuitiis plenitudinis intelectus ad cognoscendum mysterium dei, quodest Christus. in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, hoc dico, inquit, ut nemo uos circumueniat in uerisimili sermone. quia ueritatis amore ducebantur, ueri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. et ideo commendauit in Christo, quod dulcissimum habebant, thesaurum scilicet sapientiae et scientiae, cuius nomine et promissione induci poterant in errorem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
