# Epistulae 149.25

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.25

Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu uobiscum sum gaudens et uidens uestram ordinationem et id, quod deest fidei uestrae in Christo. ideo illis timebat. quoniam, quid eis adhuc deesset, uidebat. sicut ergo accepistis, inquit, Iesum Christum dominum nostrum, in ipso ambulate radicati et superaedificati in ipso et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea gratiarum actione. uult eos fide nutriri, ut capaces fiant participandorum thesaurorum sapientiae et scientiae, qui sunt absconditi in Christo. ne ante, quam sint ad haec idonei, uerisimili sermone capiantur et a ueritatis itinere deuient. deinde apertius, quid eis timeat, ostendens: Videte, inquit, ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem homi num, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. ideo 'corporaliter' dixit, quia illi umbraliter seducebant, translato uerbo usus, sicut etiam umbrae nomen in his rebus non est utique uerbum proprium sed quadam similitudinis ratione translatum. et estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. per principatus enim et potestates superstitio gentilium uel philosophi seducebant praedicantes illam, quam uocant, theologiam per elementa huius mundi. caput autem omnium Christum principium omnium uoluit intellegi, sicut ipse, cum ei dictum esset: Tu quis es? respondit: Principium. quod et loquor uobis. omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. mirabiliter autem uult eos esse horum uelut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
