# Epistulae 149.26

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.26

Hinc iam, ne umbris Iudaismi seducantur, adiungit: In quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis — uel, sicut aliqui habent, in expoliatione corporis peccatorum carnis —, in circumcisione Christi consepulti ei in baptismum, in quo et consurrexistis per fidem operationis dei, qui suscitauit illum a mortuis. uide, quem ad modum et hic corpus Christi eos ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo. mediatori dei et hominum Christo Iesu, et nullum falsum uel inualidum medium, per quod deo cohaereant, requirentes. et uos, inquit, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis uestrae — praeputium uocauit, quod significatur praeputio, hoc est delicta carnalia, quibus expoliandi sumus —, uiuificauit, inquit, cum illo donans uobis omnia delicta, delens, quod aduersus nos erat, chirographum in decretis, quod erat contrarium nobis — quia reos lex faciebat, quae subintrauerat, ut abundaret delictum —, tollens, inquit, illud de medio et affigens illud cruci, exuens se carne principatus et potestates exemplauit fiducialiter triumphans eos in semet ipso. non utique bonos sed malos principatus et malas potestates diabolicas scilicet et daemoniacas exemplauit, id est exemplum de illis dedit, ut, quem ad modum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos carnalibus uitiis, per quae illi eis dominabantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
