# Epistulae 149.27

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.27

Iam hic diligenter adtende, quem ad modum inferat, propter quod cuncta ista commemorauimus. nemo ergo uos, inquit, iudicet in cibo, tamquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per huius modi obseruationes seducebantur a ueritate, qua liberi fiebant, de qua dictum est in euangelio: Et ueritas liberabit uos, id est liberos faciet. nemo ergo uos, inquit, iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hoc propter Iudaismum; deinde sequitur propter superstitiones gentilium: Corpus autem Christi, inquit, nemo uos conuincat. turpe est, inquit, et nimis incongruum et a generositate uestrae libertatis alienum, ut, cum sitis corpus Christi, seducamini umbris et conuinci uideamini ueluti peccantes, si haec obseruare neglegitis. corpus ergo Christi nemo uos conuincat uolens in humilitate cordis. hoc si per uerbum Graecum diceretur, etiam in Latina consuetudine populari sonaret usitatius. sic enim et uulgo dicitur, qui diuitem affectat, thelodiues et, qui sapientem, thelosapiens et cetera huius modi; ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelon humilis, id est uolens humilis, affectans humilitatem, quod intellegitur uolens uideri humilis, affectans humilitatem. hoc enim in talibus obseruationibus agitur, ut cor hominis uelut religione humile reddatur. addidit autem et culturam angelorum uel. sicut uestri codices habent, religionem angelorum, quae Graece S-pyjoxsta dicitur, angelos uolens intellegi principatus, quos elementorum mundi huius praepositos in his obseruationibus colendos esse arbitrantur..

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
