Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.28
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo ergo uos, inquit, conuincat, cum sitis corpus Christi, uolens uideri humilis corde in cultura angelorum, quae non uidit inculcans uel, sicut quidam codices habent, quae uidit inculcans. aut enim sic dicere uoluit: Quae non uidit inculcans, quia ista homines suspicionibus et opinionibus agunt, non quod uiderint ita esse facienda, aut certe: Quae uidit inculcans, ideo magna existimans, quia uidit ea quibusdam locis obseruari ab horninibus, quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita, et ideo sibi magnus uidetur, quia ei contigit quorundam sacrorum uidere secreta. sed plenior sensus est: Quae non uidit inculcans frustra inflatus mente carnis suae. mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suae, ubi thelohumilem supra dixerat; fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. et non tenens, inquit, caput —quod uult Christum intellegi —,ex quo omne corpus per contactum et conexum subministratum et copulatum crescit in incrementum dei. si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis?