# Epistulae 149.29

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.29

His dictis inserit uerba eorum, qui decernunt de hoc mundo per has obseruationes quasi rationabiles affectata uanitate humilitatis inflati: Ne tetigeris, ne gustaueris, ne adtaminaueris. recolamus, quod dictum est superius, ut hoc intellegamus. non uult enim eos in his obseruationibus iudicari, ubi dicitur: Ne tetigeris, ne gustaueris, ne adtaminaueris, quae sunt, inquit, omnia in corruptionem per abusionem. omnia haec, inquit, magis ad corruptionem ualent, cum superstitiose ab his abstinetur, ut eis homo abutatur, id est non eis utatur secundum praecepta et doctrinas hominum. hoc planum est; sed quod sequitur, multum requiris: Quae sunt quidem rationem habentia sapientiae in obseruatione et humilitate cordis et uexatione corporis — uel, sicut alii interpretati sunt, ad non parcendum corpori —, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. cur, inquis, haec dicit rationem habere sapientiae, quae ita reprehendit?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
