Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ergo tunc, sicut scripsi, non potueram inspicere codices Graecos propter quaedam psalmi sexti decimi, inspexi postea, quos inueni. et unus habebat, quod et Latini nostri: Domine. perdens de terra dispertire eos; alius, sicut ipse posuisti: A paucis de terra. et illud quidem apertum habet sensum, perdens de terra, quam eis dedisti, dispertire eos in gentibus, quod et factum est eis, cum graui bello expugnati atque subuersi sunt. illud autem alterum quo modo accipiendum sit, non mihi occurrit, nisi quia in comparatione perditae multitudinis eorum reliquiae saluae factae sunt utique in paucis, a quibus eos dispertiendos, hoc est diuidendos atque separandos scriptura praenuntiauit dicens: Domine, a paucis, id est a reliquiis, quas ex illa gente saluas fecisti, de terra dispertire eos, ut terram intellegamus ecclesiam hereditatemque fidelium. atque sanctorum, quae dicitur et terra uiuentium et quae illo etiam loco recte intellegi potest: Beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. cum autem dictum esset: A paucis de terra diuide eos, additum est (in uita eorum', ut in manifesto futurum intellegeretur, dum hic uiuunt. separantur enim multi ab ecclesia, sed cum moriuntur, qui tamen cum uiuunt, per communionem sacramentorum unitatisque catholicae uidentur ecclesiae copulati. isti ergo diuisi sunt a paucis, qui ex illis crediderunt, de terra, quam sicut agrum suum excolit pater agricola, diuisi autem in uita sua, id est hic in manifesto, sicut uidemus. sequitur autem: Et de absconditis tuis adimpletus est uenter eorum, id est praeter hoc, quod in manifesto diuisi sunt, etiam de absconditis tuis, quae in occulto reddis conscientiae malorum, adimpletus est uenter eorum; uentrem posuit pro internorum latentiumque secretis.