Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.30
Unproofread scanNot analysed yet
Dicam, quod et ipse in scripturis potes aduertere, saepe sapientiam positam etiam in sedibus mundi huius, quam dicit expressius sapientiam huius mundi. nec moueat, quod hic non addidit 'mundi'; non enim et alio loco, cum ait: Ubi sapiens? ubi scriba? addidit 'huius mundi', ut diceret: Ubi sapiens huius mundi? et tamen hoc intellegitur. sic et ista ratio sapientiae; nihil enim ab eis dicitur in huius modi superstitiosis obseruationibus, ubi non secundum mundi huius elementa naturarumque rerum ratio quaedam sapientiae reddi uideatur. nam et cum dicit: Cauete, ne quis uos decipiat per philosophiam, non ait huius mundi'; et quid est philosophia Latine nisi studium sapientiae? sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae —id est de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi huius et principatus ac potestates —in obseruatione et humilitate cordis —id enim agunt ista, ut superstitionis uitio cor humilietur —ad non parcendum corpori —dum fraudatur istis escis, quibus compellitur abstinere —,non in honore aliquo ad saturitatem carnis, non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturaretur, cum ad eius necessitatem non pertineat nisi quolibet ualitudini apto alimento refici atque fulciri.