# Epistulae 149.31

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.31

De euangelio inquisitio tua solet multos mouere, quo modo dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit, a quibusdam, qui eum nouerant, utriusque sexus hominibus et agnitus non sit et agnitus sit. ubi primum quaeri solet, utrum in eius corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit, quo non posset agnosci. cum enim legitur: Tenebantur oculi eorum, ne agnoscerent eum, impedimentum quoddam agnoscendi uidetur in luminibus factum esse cernentium; cum uero aperte alibi dicitur: Apparuit eis in alia effigie, utique in ipso corpore, cuius alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento tenerentur, id est moram agnoscendi paterentur oculi illorum. sed ego miror, cum duo sint in corpore, quibus cuiusque species agnoscatur, liniamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita transfiguratus est, ut fieret uultus eius splendidus sicut sol, neminem mouet eum usque ad tantam excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse et post resurrectionem mouet aliquatenus liniamenta mutasse, ut non posset agnosci, et rursus eadem potentiae facilitate sicut tunc pristinum colorem sic et post resurrectionem pristina liniamenta reuocasse. nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde uenisset; sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant. at enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. quid hoc ad rem? nam illud utique ipsum corpus erat, in quo in monte transfiguratus est, et ipsum erat iuuenis, in quo natus est, et tamen, si quis eum iuuenem repente uidisset, qui non nisi infantulum nosset, non utique agnosceret. an uero ad liniamenta mutanda non potest celeriter dei potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas:

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
