Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.32
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem Mariae dixit: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem, nihil aliud me noueris intellexisse quam tu. ita enim significare uoluit tactum spiritalem, id est accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum patre. et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus, sacramentum esse, quod nos in agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.