Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.34
Unproofread scanNot analysed yet
Ut potui, non defui interrogationibus tuis adiutus orationibus tuis et ipsis, quas misisti, disputationibus tuis. cum enim interrogando disputas, et quaeris acriter et doces humiliter. utile est autem, ut de obscuritatibus diuinarum scripturarum, quas exercitationis nostrae causa deus esse uoluit, multae inueniantur sententiae, cum aliud alii uidetur, quae tamen omnes sanae fidei doctrinaeque concordent. dabis sane ueniam stilo meo multum festinanti, ut iam in naui constituto occurrerem perlatori. filium autem nostrum Paulinum in Christi caritate dulcissimum in hac potius epistula resaluto et paucis ut festinus exhortor, ut misericordiae domini, qui sciens dare auxilium de tribulatione eum turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore permeasti ipsi marinae tranquillitati minime credens, et qui eius rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agat, quantas potest, et omnia ossa eius dicant: Domine, quis similis tibi? non enim uberiore fructu legit uel audit me docentem ac disserentem uel quibuslibet exhortationibus accendentem, quam inspicit te uiuentem. resalutant sanctam et sincerissimam benignitatem tuam conserui mei, qui mecum sunt. condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire perrexit, nondum remeauit Hipponem; saluos eos tamen in nomine Christi et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus. conpresbyterum Paulinum et omnes, qui tua praesentia in domino perfruuntur, germano salutamus affectu.