Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.5
Unproofread scanNot analysed yet
Iste autem sensus, quo ita exponitur, quod scriptum est: Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui breuissimam quandam eiusdem psalmi expositionem, quam iam olim dictaueram, et hoc satis breuiter a me positum repperi. inspexi etiam codices Graecos, utrum datiuus casus esset, quod dictum est 'filiis', an genetiuus, quo illa lingua utitur pro ablatiuo, et inueni genetiuum. quod si ad uerbum interpretaretur, scriptum esset: Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est et Latino more dixit: Saturati sunt filiis. quod uero sequitur: Et reliquerunt reliquias paruulis suis, existimo paruulos accipiendos manifestos carnis filios. unde etiam secundum istam non de porcina sed de filiis expositionem manet illa sententia. qua dixerunt: Sanguis huius super nos et super filios nostros; ita enim reliquerunt operum suorum reliquias paruulis suis.