# Epistulae 149.6

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.6

In quinto decimo autem psalmo quod scriptum est: Mirificauit uel: Mirificet omnes uoluntates suas inter illos, nihil prohibet intellegi, immo et conuenientius uidetur non'inter illos)sed (in illis'.sic enim et Graeci codices habent; saepe autem, quod habet illa lingua (in illis*, nostri interpretantur (inter illos,) ubi uidetur sententiae conuenire. accipiamus ergo: Sanctis, qui in terra sunt eius, mirificauit omnes uoluntates suas illis, quodplerique codices habent, et intellegamus uoluntates eius munera gratiae, quae gratis data est, id est quia. uoluit, non quia debebatur. unde est: Scuto bonae uoluntatis coronasti nos et: In uoluntate tua deduxisti et: Voluntarie genuit nos uerbo ueritatis et: Pluuiam uoluntariam segregans, deus, hereditati tuae et: Diuidens propria unicuique, prout uult, et alia innumerabilia. proinde: Mirificauit omnes uoluntates suas in illis; in quibus nisi in sanctis, qui in terra sunt eius? si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in bono et ubi non additum est 'eius', quanto magis ubi dicitur 'terra eius'! miras ergo fecit omnes uoluntates suas in illis, miras omnino fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberauit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
