Latin
Letter 149
Augustine, Epistulae 149.8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc cinis uaccae et aspersio sanguinis et cruentarum multiplicatio uictimarum significabat, non efficiebat. ideo deinceps dicit: Non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, id est illorum sacrificiorum, quae immolabantur in figura sanguinis Christi, nec memor ero nominum illorum perlabia mea. nomina quippe illorum erant in multiplicatione infirmitatum fornicatores, idolis seruientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, auari, raptores, ebriosi, maledici et quicumque alii regnum dei non possidebunt. sed ubi abundante peccato superabundauit gratia et postea accelerauerunt, haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed sanctificati sunt, sed iustificati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi et in spiritu dei nostri; ideo non memor erit nominum illorum per labia sua. sane codices emendatiores et electioris auctoritatis non habent 'uoluntates suas' sed 'uoluntates meas\\ quod tantundem ualet, quia ex persona filii dei dicitur. ipse quippe loquitur, quem uerba illa euidenter ostendunt, quibus et apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. eadem sunt utique munera gratiae patris et filii et spiritus sancti et ideo rectissime et filius eas potest dicere uoluntates suas.