# Epistulae 149.9

Augustine, Epistulae, Letter 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/149.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/149.9

Quod uero in psalmo quinquagesimo octauo de Iudaeis intellegitur dicente: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae, conuenienter mihi uidetur intellegi ita esse praenuntiatum: eandem gentem etiam debellatam atque subuersam in populi uictoris superstitiones non fuisse cessuram, sed in ueteri lege mansuram, ut apud eam esset testimonium scripturarum toto orbe terrarum, unde ecclesia fuerat euocanda. nullo enim euidentiore documento ostenditur gentibus, quod saluberrime aduertitur, non inopinatum et repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, ut Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat. sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. nam ipsa prophetia quid aliud nisi a nostris putaretur esse conficta, si non de inimicorum codicibus probaretur? ideo: Ne occideris eos, ne ipsius gentis nomen extinxeris, ne quando obliuiscantur legis tuae, quod utique fieret. si ritus et sacra gentium colere compulsi penitus qualecumque nomen suae religionis minime retinerent. quod in eorum figura etiam de Cain scriptum est, quod constituit eo dominus signum, ne quis occideret eum. denique cum dixisset: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae, uelut quaereretur, quid de illis esset faciendum, ut in aliquos usus testimonii ueritatis non occidantur. id est non consumantur neque obliuiscantur legis dei, continuo subiunxit: Disperge illos in uirtute tua. si enim uno in loco essent terrarum, non adiuuarent testimonio praedicationem euangelii, quae fructificat toto orbe terrarum. ideo: Disperge illos in uirtute tua, ut eius ipsius, cuius fuerunt negatores, persecutores, interfectores, ubique sint testes per ipsam legem, quam non obliuiscuntur, in qua est ille prophetatus, quem non sequuntur. neque enim eis aliquid prodest, quod eam non obliuiscuntur; aliud est enim legem dei habere in memoria, aliud in intellectu et effectu.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
