# Epistulae 150.1

Augustine, Epistulae, Letter 150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/150.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/150.1

Implestis gaudio cor nostrum tanto iucundius quanto carius, tanto gratius quanto citius. uestrae namque stirpis sanctimoniam uirginalem quoniam quacumque innotuistis ac per hoc ubique fama celeberrima praedicat, uelocissimum uolatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praeuenistis et prius nos fecistis exultare de cognito tam excellentissimo bono quam dubitare de audito. quis uerbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex uestro sanguine feminas uirgines Christus quam uiros consules mundus? nam uolumina temporum si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare, quanto est maius atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per diuinum consortium praecipuam in caelis consecutura sublimitatem, quam si esset per humanum conubium prolem propagatura sublimem. generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam inlustrem familiam beare nuptias nesciendo quam multiplicare pariendo et in carne iam imitari uitam angelorum quam ex carne numerum adhuc augere mortalium. haec est uberior fecundiorque felicitas non uentre grauescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non uisceribus terram sed caelum orationibus parturire. dominarum honore dignissimae et merito inlustres et praestantissimae filiae, perfruamini in illa, quod defuit uobis, ut nasceretur ex uobis; perseueret usque in finem adhaerens coniugio, quod non habet finem. imitentur eam multae famulae dominam ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; uirgines, quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. illud enim quanta libet cupiditate quando adsequentur? hoc autem, si plene cupierint! mox habebunt. protegat uos incolumes et feliciores dextera altissimi. dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. pignera sanctitatis uestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam debito uestris meritis officio dilectione domini salutamus. uelationis apophoretum gratissime accepimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
