# Epistulae 151.1

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.1

Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior quanto plenior caritatis. si ergo, quod tacui, purgare coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam, qua mihi suscensere deberes? sed cum id in te magis diligam, quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram, causam meam deseram, si me purgare contendero. si euim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim, nihili me pendis, qui. loquarne an taceam, indifferenter feras. porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista dignatio est. non itaque tam doleo me non praebuisse, quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem. nam ueterem amicum et, quod abs te taceri sed a nobis oportet agnosci. talem ac tantum uirum in peregrinis positum curisque publicis laborantem quod nullo fuerim consolatus alloquio, hinc argui meruisse honori mihi est, non maerori. ignosce igitur agenti gratias, quod me indignum non putasti, cui suscenseres tacenti. nunc enim inter tot et tanta negotia non tua sed publica, id est omnium non solum posse esse non onerosas, immo non solum onerosas esse non posse, uerum etiam gratas esse posse litteras meas credidi beniuolentiae tuae, qua excellentiam uincis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
