# Epistulae 151.10

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.10

Quid ergo huic in morte accidit mali ac non potius plurimum boni, cum haec habens dona ad Christum, sine quo inaniter habentur, ex hac uita migrarit? quae apud te non commemorarem, si crederem te laudibus eius offendi; cum autem hoc non credo, nec illud profecto, quod te non dico instante sed saltem uolente ant optante posset occidi. proinde iudicas nobiscum tanto sincerius quanto innocentius, quod ille cum anima sua quam cum istius corpore crudelius egerit, quando contemptis nobis, contemptis promissionibus suis, contemptis tot ac tantis petitionibus et admonitionibus tuis, contempta denique ecclesia Christi et in ea quo nisi Christo ad finem suae machinationis huius morte peruenit. an uero illius honor istius uel carceri comparandus est, cum ille fureret sublimatus, iste gauderet inclusus? horrendis et poenalibus tenebris omnes non carceres sed etiam inferos uincit scelerati hominis conscientia. tibi etiam quid nocuit, cuius etsi famam grauiter laesit, tamen innocentiam non perimit? quamuis fama quoque ipsa salua sit et apud eos, qui te melius nouerunt quam nos. et apud nos ipsos, qui curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui cordis inuisibilia paene oculis cerneremus. sibi igitur ille nocuit, quicquid nocuit; suam transfixit animam, suam uitam, suam conscientiam, suam denique ipsam famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere, caeca illa crudelitate uastauit. tanto enim est odiosior omnibus bonis, quanto magis impiis placere conatus est uel placuisse laetatus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
