Latin
Letter 151
Augustine, Epistulae 151.12
Unproofread scanNot analysed yet
! Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo, quod tanti sceleris auctor uel particeps fueris nosque malitiosa crudelitate fefelleris, quod absit a uita et moribus tuis, nec amicitias uestras tales uolo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo et confirmetur humana suspicio, sed tales potius, quibus ad paenitentiam deponatur et talem ac tantam paenitentiam, qualem quantamque postulant tam horrenda uulnera medicinam. tanto quippe illi amicior eris quanto sceleribus eius inimicior. cupio sane praestantiae tuae nosse rescriptis, ubi eo die fueris, quo illud admissum est, quo modo acceperis, quid postea egeris, utrum eum uideris, quid ei dixeris, quid ab illo audieris. ego enim ex quo inde postridie repente discessi, nihil, quod ad hanc rem adtinet, de te audire potui.