# Epistulae 151.14

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.14

Unum est autem, si uerum quaeris audire, quod in te molestissime fero, quod, cum sis et huius iam aetatis et huius uitae atque probitatis, adhuc uis esse catechumenus, quasi fideles non possint, quanto sint fideliores atque meliores. tanto fidelius ac melius administrare rem publicam. quid autem boni agitis in his tantis curis et laboribus uestris, nisi ut bene sit hominibus? si enim hoc non agitis, uel dormire satius est noctes diesque quam uigilare in laboribus publicis nulli utilitati hominum profuturis. nec sane dubito excellentiam tuam prudenti .............

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
