# Epistulae 151.3

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.3

Si quid autem de te mali existimarem praesertim in ea causa, quam etiam non expressam tamen mihi tua epistula redolebat, absit, ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum uel mihi uel cuiquam beneficium postularem. aut enim conticescerem obseruans tempus, ubi te possem habere praesentem, aut, si litteris agendum putarem, illud potius agerem et sic agerem, ut dolorem meum ferre uix posses. nam ideo post illius impiam crudelemque perfidiam, cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra uehementer institimus, ne illo cor nostrum dolore percelleret, suam uero conscientiam tanto scelere trucidaret, continuo sum a Carthagine profectus occultato abscessu meo, ne tot ac tanti, qui eius et intra ecclesiam gladium formidabant, uiolentis fletibus et gemitibus me tenerent putantes meam sibi aliquid posse prodesse praesentiam, ut, quem satis digne pro eius anima obiurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiae muniebant. ego autem duris coartabar angustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret, et insuper facere cogerer, quod non deceret. dolebam etiam grauiter uicem uenerabilis coepiscopi mei, tantae rectoris ecclesiae, ad cuius pertinere dicebatur officium post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se praebere humilem, quo ceteris parceretur. fateor: cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
