# Epistulae 151.4

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.4

Haec esset et nunc silentii mei causa apud te, quae fuit tunc discessionis meae, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarie tuas ulcisceretur iniurias. credunt ista, qui nesciunt, quo modo et quotiens et quae nobis dixeris, cum anxia cura perageremus, ut, quanto tibi familiarius inhaerebat, quanto ad eum crebrius uentitabas, quanto saepius cum solo conloquebaris, tanto magis curaret existimationem tuam, ne his, qui tui dicebantur inimici, talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. quod quidem nec ego credo nec hi fratres mei, qui et in loquelis audierunt et in auditu atque omni motu uiderunt signa benigni pectoris tui. sed, obsecro te, ignosce credentibus; homines enim sunt et in animis hominum tantae latebrae sunt et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur, etiam laudari arbitrentur se debere, quod cauti sint. causae stabant; ab uno eorum, quos teneri ille repente praeceperat, grauissimam te passum fuisse iniuriam noueramus. frater quoque eius, in quo ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi pro fratre tibi respondisse dicebatur. putabantur tibi ambo esse suspecti. postulati cum abissent, te illic remanente et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente subito iussi sunt adtineri. amicitiam uestram non recentem sed ueterem homines loquebantur. famam confirmabat tanta coniunctio et tam assidua solius cum solo sermocinatio. potestas illius magna tunc erat; calumniae facilitas adiacebat. non erat grande negotium procurari aliquem. qui diceret, quod salute promissa dicendum ille mandasset. omnia in tempore ista suffragabantur, ut etiam uno teste tamquam inuidioso et credibili crimine sine iubentis discrimine quilibet de medio tolleretur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
