Latin
Letter 151
Augustine, Epistulae 151.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nos interea, quoniam rumor erat, quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur, ut illo non solum quasi uolente sed etiam instante pro eis ad comitatum episcopus mitteretur ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod, donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causae illorum agitaretur examen. postremo pridie, quam ferirentur, uenit ad nos praestantia tua; spem dedisti, qualem numquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, quoniam illi grauiter prudenterque dixisses, totum, quod tecum tam assidue familiarius et secretius loqueretur, non te honorari potius quam grauari atque ad id ualere, ut de communicato et pertractato inter uos mortis eorum consilio nemo dubitaret, si illa post haec omnia sequeretur. quae cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum exiluisti manusque tendens in eum locum, ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita iurasti te ista dixisse, ut non solum tunc uerum etiam nunc post tam horrendum et inopinatum exitum, cum tuos omnes motus recolo, nimis mihi inpudens uidear, si de te aliquid mali credam. quibus tuis uerbis sic eum permotum fuisse dicebas, ut non desperares, quod uelut familiare uiaticum tibi eorum donaturus esset salutem.