# Epistulae 151.6

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.6

Unde fateor dilectioni tuae, postero die, quo illius partul'itionis nefarius fetus est editus, cum esset nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum iudicem ductos, quamquam perturbati fuerimus, tamen ego considerans, et quae nobis pridie dixeras et quis esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana sollemnitas, existimaui, quod etiam elegerit diem, quo et tibi postulata concederet et uniuersam Christi ecclesiam repente laetificans ad locum tanti martyris ascendere uoluerit parcendi benignitate quam occidendi potestate sublimior, cum ecce nobis nuntius inruity quo prius percussos esse nossemus, quam, quo modo audirentur, quaerere ualeremus. prouisus enim erat et proximus locus non suppliciis hominum deputatus sed ornamento potius ciuitatis, ubi merito creditur propterea quosdam ante aliquot dies iussisse mactari, ne in istis inuidiosa nouitas esset, quos consilium fuit sic posse subripi ecclesiae, si non solum subito feriri iuberentur, uerum etiam in loco proximo ferirentur. satis itaque indicauit ei matri se inferre non timuisse cruciatum, cuius timuit interuentum, ecclesiae scilicet sanctae, inter cuius: fideles in eius gremio baptizatos et ipsum utique noueramus post hunc igitur tanti moliminis exitum, cum tam diligenter nobiscum actum esset, ut etiam per te etsi nesciente te paene securi et paene certi de salute illorum pridie fieremus, quis non talium, qualis hominum multitudo est, indubitatum habeat etiam a te ipso nobis uerba data, illis animam ablatam? ideo, sicut dixi, uir bone, etiamsi nos hoc non credimus,. ignosce credentibus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
