# Epistulae 151.7

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.7

'Absit autem a corde et qualicumque uita mea, ut apud te pro aliquo intercederem uel a te cuiquam beneficium postularem, si te crederem tanti huius mali et tam consceleratae crudelitatis auctorem. sed plane fateor, si etiam posthac in ea familiaritate estis, in qua antea fuistis, — pace tua sit liber dolor — multum nos, quod nolebamus, compellitis credere. est autem consentaneum, ut neque hoc credam. qui de te illa non credo. amicus tuus inopinato successu repentinae potestatis non magis persecutus est illorum uitam quam tuam famam. nec ista dicens odia tua in illum mei animi ac professionis oblitus inflammo, sed ad fideliorem prouoco dilectionem. qui enim sic agit cum malis, ut eos malitiae paeniteat, nouit etiam indignatione consulere; nam sicut mali obsunt assentando, ita boni et aduersando prosunt. suam quippe animam eodem ferro, quo alios insolentissime occidit, grauius altiusque percussit, quod post hanc uitam, si non eam paenitendo correxerit et patientia dei bene usus fuerit, inuenire ac sentire cogetur. saepe autem uita praesens etiam bonorum alto dei iudicio malis eripienda permissa est, ne talia perpeti putaretur malum. occidi quippe in carne quid potest obesse morituris? aut quid agunt, qui mori timent, nisi ut paulo serius moriantur? quicquid obest morientibus, ex uita, non ex morte contingit; in qua illi si tales animas habuerunt, qualibus Christiana gratia subuenitur, non sane mors eorum uitae bonae occasus fuit sed melioris occasio.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
