# Epistulae 151.9

Augustine, Epistulae, Letter 151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/151.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/151.9

Quodam die frater eius, cum iam pariter in custodia tenerentur, ait illi: (Si ego haec pro meritis patior peccatorum meorum, tu, cuius uitam nouimus tam attente feruenterque Christianam, quibus malis meritis ad ista perductus es?' at ille: Paruumne', inquit, 'mihi existimas conferri diuinitus beneficium, si tamen hoc testimonium tuum de uita mea uerum est, ut hoc, quod patior, etiam si usque ad effusionem sanguinis patiar, ibi mea peccata puniantur nec mihi ad futurum iudicium reseruentur?' hic forte aliquis credat eum fuisse sibi conscium aliquorum occultorum inpudicitiae peccatorum. dicam ergo, quid me dominus deus ad magnam meam consolationem ex eius ore audire et plane scire uoluerit. cum de hoc ipso, ut sunt humana, sollicitus solus cum solo agerem iam in eadem custodia constituto, ne quid esset, unde maiore et insigniore paenitentia deum sibi placare deberet, ille, ut erat uerecundiae singularis, cum ipsam licet falsam meam suspicionem erubesceret, sed admonitionem gratissime acciperet, modeste grauiterque subridens et utraque manu meam dexteram adprehendens: (Testor), inquit, 'sacramenta, quae per hanc offeruntur manum, me nullum expertum esse concubitum praeter uxorem nec ante nec postea'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
