Latin
Letter 152
Augustine, Epistulae 152.1
Unproofread scanNot analysed yet
Optatas admodum sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifatium, uenerandae legis antistitem, quem ego eo magis receptum dilexi, quod ad me desiderata pertulerat, sermonem sanctitatis tuae et incolumitatem, domine merito uenerabilis et unice colende pater. itaque sine mora, quod optabat, obtinuit. uerum quoniam extitit occasio, hoc ipsum, quantulumcumque est, quod admonitus indulsi, nolo sine mercede remanere. cupio enim accipere eam, quae mihi commodet sine pendentis incommodo, immo quae mihi commodet cum gloria dependentis. 2 Officium sacerdotii uestri esse dicitis interuenire pro reis et, nisi obtineatis, offendi, quasi, quod erat officii uestri. minime reportetis. hic ego uehementer ambigo, utrum istud ex religione descendat. nam si a domino peccata adeo prohibentur, ut ne paenitendi quidem copia post primam tribuatur, quem ad modum nos possumus ex religione contendere, ut nobis, qualecumque illud crimen fuerit, remittatur, quod utique, cum inpunitum uolumus, probamus? et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus, quae peccantur, certum est nos culpae societate uinciri, quotiens eum inpunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius. tum praeterea accedit hoc, quod grauius est. nam omnia peccata uidentur ueniabiliora, cum is, qui reus est, correctionem promittit; uerum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere. pro his quoque interueniendum putat sacerdotium uestrum, de quibus adeo futuri spes nulla est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseueret; nam qui tam peruicaciter tenet, propter quae crimen admisit, ostendit se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum.