Latin
Letter 153
Augustine, Epistulae 153.1
Unproofread scanNot analysed yet
Negotiosissimum in re publica uirum et non suis sed' aliorum utilitatibus attentissimum, qualem te esse et tibi gratulamur et rebus humanis, nec deserere debemus alloquio nec occupare prooemio. accipe itaque, quod per me uel nosse uoluisti uel, utrum ipse nossem, experiri. quod si paruum aut superfluum iudicares, nullo modo inter tam magnas tamque necessarias curas tuas curandum esse censeres. quaeris a me, cur officii sacerdotii nostri esse dicamus interuenire pro reis et, nisi obtineamus, offendi, quasi, quod erat officii . nostri, minime reportemus. ubi uehementer te dicis ambigere, utrum istud ex religione descendat. deinde adiungens, qua ratione ita mouearis: nam si a domino peccata', inquis, adeo prohibentur, ut ne paenitendi quidem copia post primam tribuatur, quem ad modum nos possumus ex religione contendere, ut nobis, qualecumque illud crimen fuerit, remittatur?' adhuc urgues grauius et dicis nos probare, quod uolumus inpunitum; et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus, quae peccantur, certum esse nos culpae societate uinciri, quotiens eum inpunitum esse uolumus, qui culpae tenetur obnoxius.