Latin
Letter 153
Augustine, Epistulae 153.12
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem intuens mores tuos appellaui te uirum bonum. sed tu intuens uerba Christi dic tibi ipse: Nemo bonus nisi unus deus. quod cum uerum sit —hoc enim ueritas dixit —,nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse et dominicis uerbis quasi contrarius extitisse, ut, cum ille dicat: Nemo bonus nisi unus deus, ego te appellauerim uirum bonum; non enim et ipse dominus contraria sibi locutus est, ubi ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. deus ergo singulariter bonus est et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum, quo bonus est. ipse sibi est, homo autem, cum bonus est, ab illo bonus est, quod a se ipso esse non potest. illius enim spiritu boni fiunt, quicumque fiunt, cuius capax creata est nostra natura per propriam uoluntatem. pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere, quod dat, qui de suo bonus est, quo quisque neglecto de suo malus est. proinde in quantum homo recte agit, id est scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est; in quantum autem peccat, id est a ueritate et caritate et pietate deuiat, in tantum malus est. quis autem est in hac uita sine aliquo peccato? sed eum dicimus bonum, cuius praeualent bona, eumque optimum, qui peccat minimum.