# Epistulae 153.2

Augustine, Epistulae, Letter 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.2

i His uerbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum? unde nos, qui te nouimus et haec quaerendi gratia, non decernendi scripsisse minime dubitamus, aliis tuis uerbis ad ista citius respondemus. tamquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praeuidisti, quid dicturi essemus, aut admonuisti, quid dicere deberemus. et aisti: 'Tum praeterea accedit hoc, quod grauius est. nam omnia peccata uidentur ueniabiliora, cum is, qui reus est, correctionem promittit'. antequam ergo discutiam, quid sit illud grauius, quod in epistula tua sequitur, hoc interim, quod dedisti, accipiam eoque utar ad molem hanc amoliendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi uidebantur. ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia 'omnia peccata uidentur ueniabiliora, cum is, qui reus est, correctionem promittit'. haec tua est, haec et nostra sententia.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
