Latin
Letter 153
Augustine, Epistulae 153.20
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem in epistula tua sequitur, ubi dicis: 'Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere', pessimum hominum genus commemoras, cui paenitendi medicina omnino non prodest. si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur paenitentia, sed fingitur; si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum, sed, ut dixi, cum restitui potest. plerumque enim, qui aufert, amittit siue alios patiendo malos siue ipse male uiuendo nec aliud habet, unde restituat. huic certe non possumus dicere: 'Redde, quod abstulisti ? ,nisi cum eum habere credimus et negare. ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere, quod reddat, nulla est iniquitas, quia, etsi non est, unde luat ablatam pecuniam, merito tamen, dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati, quo male ablata est, poenas luit. sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere tamquam pro reis criminum non ad hoc, ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeuiat ille praesertim, qui iam remisit culpam, sed quaerit pecuniam et fraudari metuit, non expetit uindicari. denique in talibus causis si persuadere potuerimus eos, pro quibus interuenimus, non habere, quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur. aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia. ad hanc misericordiam etiam nos prouocare et exhortari decet: melius enim, etiam si habet, amittis, quam, si non habet, aut excrucias aut occidis. sed pro istis magis apud eos, qui repetunt, quam apud eos, qui iudicant, intercedere conuenit. ne ipse uideatur auferre, qui, cum habeat potestatem, non cogit reddere, quamuis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ne amittat humanitatem.