# Epistulae 153.25

Augustine, Epistulae, Letter 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.25

Verum tamen si iustitia sincerius consulatur, iustius dicitur aduocato: Redde, quod accepisti, quando contra ueritatem stetisti, iniquitati adfuisti, iudicem fefellisti, iustam causam oppressisti, de falsitate uicisti, quod uides multos honestissimos et disertissimos uiros non solum impune uerum etiam gloriose uideri sibi committere, quam cuiquam in quolibet officio militanti: Redde, quod accepisti, quando iubente iudice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret, uinxisti, ne fugeret, inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti aut finita dimisisti. sed illud cur aduocato non dicatur. in promptu est, quia scilicet ita non uult homo repetere, quod patrono, ut male uinceret, dedit, sicut non uult reddere, quod ab aduersario, cum male uicisset, accepit. quis tandem aduocatus aut ex aduocato ita uir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe, quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti, et redde aduersario tuo, quod me agente inique abstulisti? et tamen, quem prioris non rectae uitae rectissime paenitet, etiam hoc facere debet, ut, si ille, qui inique litigauit, non uult admonitus corrigere iniquitatem, eius tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem, nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est, quod in ipso foro, ubi peccata puniuntur, decepto iudice et circumuentis legibus obtinetur. quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? an crudelior est, qui subtrahit aliquid uel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem faenore? haec atque huius modi male utique possidentur et uellem restituerentur; sed non est, quo iudice repetantur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
