# Epistulae 153.7

Augustine, Epistulae, Letter 153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/153.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/153.7

In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam paenitentiam, post altaris reconciliationem uel similia uel grauiora committant; et tamen deus facit etiam super tales oriri solem suum nec minus tribuit, quam antea tribuebat, largissima munera uitae ac salutis. et quamuis eis in ecclesia locus ille paenitentiae non concedatur, deus tamen super eos suae patientiae non obliuiscitur. ex quorum numero si quis nobis dicat: 'Aut date mihi eundem iterum paenitendi locum aut desperatum me pronuntiate, ut faciam, quicquid libuerit, quantum meis opibus adiuuor et humanis legibus non prohibeor, in scortis omnique luxuria damnabili quidem apud deum sed apud homines plerosque etiam laudabili, aut si me ab hac nequitia reuocatis, dicite, utrum mihi aliquid prosit ad uitam futuram, si in ista uita inlecebrosissimae uoluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamenta frenauero. si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero, si me paenitendo uehementius quam prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius, si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si caritate, quae cooperit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius>, quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: 'Nihil tibi ista in posterum proderunt; uade, saltem uitae huius suauitate perfruere'? auerterit deus tam immanem sacrilegamque dementiam! quamuis ergo caute salubriterque prouisum sit, ut locus illius humillimae paenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina uilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris erit, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat deo dicere: 'Quare huic homini, qui post primam paenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?' quis audeat dicere erga istos non agi, quod apostolus ait: Ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? aut istis exceptis esse definitum, quod scriptum est: Beati omnes, qui confidunt in eum, aut ad istos non pertinere, quod dicitur: Viriliter agite et confortetur cor uestrum, omnes qui speratis in domino?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
