# Epistulae 154.1

Augustine, Epistulae, Letter 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/154.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/154.1

Miro modo afficior sapientia tua et in illis, quae edidisti, et in his, quae interueniens pro sollicitis mittere non grauaris. nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit, et haec tantum uerecundiae, ut, nisi faciam, quod mandas, culpam penes me remanere. non in negotio esse diiudicem, domine merito uenerabilis et suscipiende pater. non enim instas, quod plerique homines istius loci faciunt, ut, quodcumque sollicitus uoluerit, extorqueas; sed quod tibi a iudice tot curis obstricto petibile uisum fuerit, admones subseruiente uerecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est. proinde statim commendatis effectum desiderii tribui; nam sperandi uiam ante patefeceram.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
