# Epistulae 154.2

Augustine, Epistulae, Letter 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/154.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/154.2

Explicui libros tuos; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur; iniecerunt manum ereptumque aliis sollicitudinum suis uinculis inligarunt — ita enim mihi propitius deus sit —, ut ego anceps sim, quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae plenam notitiam an facundiae iucunditatem, quae ita etiam inperitos allicere potest, ut, donec explicent, non desistant, et, cum explicauerint, adhuc requirant. conuicti namque sunt inpudenter pertinaces iam inde a bonis, quae memorant, saeculis pro naturae rerum obscuritate contigisse peiora falsosque omnes inlitis quadam dulcedine felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem sed ad praerupta sunt ducti, haec uero nostra praecepta et simplicis uerique dei mysteria praeter uitam perpetuam, quam purissimis uirtutibus pollicentur, etiam haec saecularia et necessario, qua nati sumus, euentura mitigare. et usus es ualidissimo exemplo recentis calamitatis, quo licet firmissime causam muniueris, tamen, si utrumuis licuisset, id tibi nolueram suffragari. sed quando inde orta fuerat conuincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta ueritatis accersere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
