Latin
Letter 154
Augustine, Epistulae 154.3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi uanae sunt. cum rerum exitum cogitamus. tamen quasi necessariae pro nascendi condicione, rescripsi. si otium fuerit et superstes uita, etiam de Italia rescribam. ut tantae doctrinae opus debitis etsi non satisfacientibus remuneretur officiis. incolumem beatamque sanctitatem tuam deus omnipotens aeuo largissimo tueatur, domine merito uenerabilis et uere suscipiende pater.