# Epistulae 155.1

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.1

Quamuis sapientiam, quam mihi tribuis. in me non agnoscam. tantae tamen erga me beniuolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque plurimas et meorum studiorum labores tali ac tanto uiro placuisse delector, multo uero amplius, quod animum tuum caritate aeternitatis et ueritatis atque ipsius caritatis affectum diuinae illi caelestique rei publicae, cuius regnator est Christus et in qua sola semper beateque uiuendum est, si recte hic pieque uiuatur, agnosco inhiantem, uideo propinquantem eiusque potiundae amplector ardentem. inde quippe manat etiam uera amicitia, non pensanda temporalibus commodis sed gratuito amore potanda. nemo enim potest ueraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus ueritatis; quod si gratis non fiat, nullo fieri pacto potest.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
