Latin
Letter 155
Augustine, Epistulae 155.11
Unproofread scanNot analysed yet
Inuerecundius hoc dicere uideor et oblitus quodam modo consuetudinem intercessionum mearum. sed si nihil est uerecundia nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non uereor. metuo enim, ne primum deo deinde ipsi amicitiae, quam mecum inire dignatus es. iure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod me admonere saluberrime existimo. sim certe uerecundior, cum tibi pro aliis intercedo, cum uero pro te ipso, tanto liberior quanto amicior, quia tanto amicior quanto fidelior; quamquam haec ipsa non dicerem, nisi uerecundius agerem. quae si 'maxima est', ut ipse scripsisti, difficilium inter bonos efficacia>, adiuuet me pro te apud te, ut in illo te fruar, qui mihi hanc ad te ianuam fiduciamque praestitit, praesertim quia id, quod suggero. iam facile esse arbitror animo tuo tot diuinis muneribus adminiculato et instructo.