# Epistulae 155.13

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.13

Quamquam et in hac uita uirtus non est nisi diligere, quod diligendum est; id eligere prudentia est, nullis inde auerti molestiis fortitudo est, nullis inlecebris temperantia est, nulla superbia iustitia est. quid autem eligamus, quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius inuenimus? hoc deus est, cui si aliquid diligendo uel praeponimus uel aequamus, nos ipsos diligere nescimus. tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est. imus autem non ambulando sed amando. quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eundem amorem, quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem; non enim locis corporalibus uel extenditur uel includitur. ad eum ergo, qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus licet ire sed moribus. mores autem nostri non ex eo, quod quisque nouit, sed ex eo, quod diligit, diiudicari solent nec faciunt bonos uel malos mores nisi boni uel mali amores. prauitate ergo nostra a rectitudine dei longe sumus; unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
