Latin
Letter 155
Augustine, Epistulae 155.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ad illum ergo, quanta opera possumus, etiam illi ut perueniant, agamus, quos tamquam nosmet ipsos diligimus, si nosmet ipsos diligere illum diligendo iam nouimus. Christus namque, id est ueritas dicit in his duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere, ut diligamus deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et diligamus proximos tamquam nosmet ipsos. proximus sane hoc loco non sanguinis propinquitate sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines. nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae non negotiandi sed nascendi lege communis! hinc et ille comicus, sicut luculentis ingeniis non defit resplendentia ueritatis, cum ab uno sene alteri seni dictum componeret: Tantumne ab re tua est oti tibi, Aliena ut cures ea, quae nihil ad te adtinent? responsum ab altero reddidit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. cui sententiae ferunt etiam theatra tota plena stultis indoctisque plausisse. ita quippe affectum omnium naturaliter attigit humanorum societas animorum. ut nullus ibi hominum nisi cuiuslibet hominis proximum se esse sentiret.