# Epistulae 155.15

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.15

Cum ergo illa dilectione, quam diuina lex imperat, debeat homo diligere deum et se ipsum et proximum, non tamen ex hoc tria praecepta data sunt nec dictum est in his tribus' sed: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, id est in dilectione dei ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et proximi tamquam sui ipsius, uidelicet ut intellegeretur nullam esse aliam dilectionem, qua quisque diligit se ipsum, nisi quod diligit deum. qui enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est; fit quippe iniquus priuaturque luce iustitiae, cum a potiore ac praestantiore bono auersus atque inde uel ad se ipsum conuersus ad inferiora et egena conuertitur fitque in ipso, quod ueracissime scriptum est: Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam. quia igitur nemo nisi deum diligendo diligit se ipsum, non opus erat, ut dato de dei dilectione praecepto etiam se ipsum homo diligere iuberetur, cum in eo diligat se ipsum. quod diligit deum. debet ergo et deum diligere et proximum tamquam se ipsum, ut quem potuerit hominem uel beneficentiae consolatione uel informatione doctrinae uel disciplinae cohercitione adducat ad colendum deum, sciens in his duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
