# Epistulae 155.2

Augustine, Epistulae, Letter 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/155.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/155.2

De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos uera pietas, id est uerax ueri dei cultus, unde omnia recte uiuendi duci oportet officia, non inuenitur non ob aliud, quantum intellego, nisi quia beatam uitam ipsi sibi quodam modo fabricare uoluerunt potiusque patrandam quam impetrandam putarunt, cum eius dator non sit nisi deus. neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem. nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut uigentes sensibus, ualentes uiribus, adfluentes opibus sint, se ipsum bonis dabit, ut beati sint, quia eius etiam hoc est munus, ut boni sint. illi uero, qui in hac aerumnosa uita, in his moribundis membris. sub hac sarcina corruptibilis carnis auctores suae beatae uitae et quasi conditores esse uoluerunt uelut propriis eam uirtutibus appetentes iamque retinentes, non ab illo fonte uirtutum petentes atque sperantes, deum superbiae suae resistentem sentire minime potuerunt. unde in errorem absurdissimum lapsi sunt, ut. cum adseuerant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri uitam beatam aliquando esse fugiendam. exaggeratis enim malis corporis cedunt atque in eorum molestiis grauissimis abscedendum ex hac uita esse decernunt. ubi nolo dicere. quantum sit nefas se ipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat uel nocentem, unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa iam diximus. sed certe consideretur nec superbe sed sobrie iudicetur, quo modo uita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed inlatis sibi manibus carere compellitur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
